monumenta.ch > Plinius > sectio 100

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 100
{XXIX} Acinorum quoque magna est differentia, primum inter uvas ipsas callo, teneritate, crassitudine, interiore ligno aliis parvo et aliis etiam gemino, qui minime feraces musti. plurimum vero differunt hederae sabucique acini, et figura etiam Punici, angulosi quippe soli. nec cutis ulla singulis praeter communem quae est candida. totisque sucus et caro est, iis praecipue quibus parvolum inest ligni.